monumenta.ch > Augustinus > 86
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXXV. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM LXXXVII.

IN PSALMUM LXXXVI. SERMO MANUSKRIPT-LINKS EINBLENDEN APPARAT EINBLENDEN

1 Psalmus qui modo cantatus est, brevis est numero verborum, magnus pondere sententiarum. Nam totus lectus est, et videtis quam exiguo tempore ad terminum usque perductus. Hic nobis, quantum Dominus donare dignatur, cum vestra Charitate tractandus, modo est propositus a beatissimo praesente patre nostro. Repentina propositio me gravaret, nisi me continuo proponentis oratio sublevaret. Intendat ergo Charitas vestra. Civitas quaedam in isto psalmo cantata et commendata est: cuius cives sumus, in quantum christiani sumus; et unde peregrinamur, quamdiu mortales sumus; et ad quam tendimus, per cuius viam, quae omnino quasi dumetis et sentibus interclusa non inveniebatur, rex ipsius civitatis se fecit viam, ut ad civitatem perveniremus. Ambulantes ergo in Christo, et adhuc peregrinantes donec perveniamus, et suspirantes desiderio cuiusdam ineffabilis quietis quae habitat in illa civitate, de qua quiete dictum est hoc nobis esse promissum quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit; ambulantes ergo, sic cantemus, ut desideremus. Nam qui desiderat, etsi lingua taceat, cantat corde: qui autem non desiderat, quolibet clamore aures hominum feriat, mutus est Deo. Videte quomodo erant amatores huius civitatis ardentes, illi ipsi per quos haec dicta sunt, per quos haec nobis commendata sunt, quanto per eos affectu ista cantata sunt. Affectum istum generabat in eis amor civitatis; amorem autem civitatis infuderat Spiritus Dei: Charitas, inquit, Dei diffusa est in corbus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Hoc ergo Spiritu ferventes audiamus quae dicta sunt de hac civitate.
2 Fundamenta eius in montibus sanctis. Nihil de illa adhuc dixerat Psalmus; hinc incipit, et ait: Fundamenta eius in montibus sanctis. Cuius fundamenta? Non dubium est quia fundamenta, praesertim in montibus, civitatis alicuius sunt. Repletus ergo Spiritu sancto civis iste, et multa de amore et desiderio civitatis huius volvens secum, tanquam plura intus apud se meditatus, erupit in hoc, Fundamenta eius in montibus sanctis; quasi iam de illa dixerit aliquid. Quomodo de illa nihil dixerat, qui nunquam de illa corde tacuerat? Quomodo enim dicitur eius, de qua nihil dictum est? Sed multa, ut dixi, secum in silentio de illa civitate parturiens, clamans ad Deum, erupit etiam in aures hominum: Fundamenta eius in montibus sanctis. Et quasi homines audientes quaererent, Cuius? Diligit, inquit, Dominus portas Sion. Ecce cuius fundamenta in montibus sanctis, cuiusdam civitatis Sion, cuius Dominus portas diligit, sicut consequenter dicit, super omnia tabernacula Iacob, Sed quid est, Fundamenta eius in montibus sanctis? qui sunt montes sancti super quos fundata est ista civitas? Alter quidam civis planius hoc dixit, apostolus Paulus. Civis inde Propheta, civis inde Apostolus: et hi propterea loquebantur, ut caeteros cives exhortarentur. Sed hi, id est Prophetae et Apostoli, quomodo cives? Fortasse ita ut etiam ipsi sint montes, super quos fundamenta sunt huius civitatis, cuius portas diligit Dominus. Dicat ergo alius civis hoc aperte ne nos suspicari videamur. Loquens ad Gentes, et commemorans ut redirent, et quasi construerentur in fabricam sanctam, Superaedificati, inquit, super fundamentum Apostolorum et Prophetarum. Et quia nec ipsi Apostoli aut Prophetae, in quibus fundamentum est civitatis, se tenerent in se; secutus ibi ait, Ipso summo existente lapide angulari Christo Iesu. Ne itaque putarent Gentes non se pertinere ad Sion: erat enim quaedam civitas Sion terrena, quae per umbram gestavit imaginem cuiusdam Sion de qua modo dicitur, coelestis illius Ierusalem de qua dicit Apostolus, Quae est mater omnium nostrum : ne ergo illi non pertinere dicerentur ad Sion, quia non erant de populo Iudaeorum, hoc eis dixit, 'Igitur iam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolum et Prophetarum.' Habes constructionem tantae civitatis. Sed omnis ista compages ubi innititur, ubi incumbit, ut nusquam cadat? Ipso, inquit, summo angulari lapide existente Christo Iesu .
3 Dicet fortasse aliquis, Si angularis lapis est Christus Iesus, in illo quidem duo parietes compaginantur. Neque enim angulum faciunt, nisi duo parietes in unum de diverso venientes: sic et populi duo ex circumcisione et ex praeputio, ad pacem christianam sibimet connexi in una fide, una spe, una charitate. Sed si angulus summus Christus Iesus, quasi videntur priora fundamenta et posterior lapis angularis. Potest ergo aliquis dicere quia magis Christus super Prophetas et Apostolos incumbit, non illi super illum, si illi sunt in fundamento, ipse in angulo. Sed cogitet qui hoc dicit, angulum et in fundamento esse. Neque enim ibi est tantum angulus ubi videtur, ut surgat in apicem: a fundamento enim incipit. Nam ut noveritis quia et fundamentum Christus et primum et maximum: Fundamentum, inquit Apostolus, nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Quomodo ergo fundamenta Prophetae et Apostoli, et quomodo fundamentum Christus Iesus, quo ulterius nihil est? Quomodo putamus, nisi quemadmodum aperte dicitur sanctus sanctorum, sic figurate fundamentum fundamentorum? Si ergo sacramenta cogites, Christus sanctus sanctorum: si gregem subditum cogites, Christus pastor pastorum: si fabricam cogites, Christus fundamentum fundamentorum. In aedificiis istis non potest esse idem lapis in imo et in summo: si fuerit in imo, in summo non erit; si in summo fuerit, in imo non erit. Angustias enim omnia pene corpora patiuntur; nec ubique esse possunt, nec semper: Divinitas autem quae ubique praesto est, undique ad eam potest duci similitudo; et totum potest esse in similitudinibus, quia nihil horum est in proprietatibus. Numquid Christus ianua est, quemadmodum videmus ianuas factas a fabro? Non utique: et tamen dixit, Ego sum ianua. Aut numquid sic est pastor, quomodo videmus pastores istos praepositos pecorum? Ex dixit, Ego sum pastor. Et uno loco ambas res dixit. In Evangelio dixit quia pastor per ianuam intrat: et ibi dixit, Ego sum pastor bonus; et ibi dixit, Ego sum ianua. Pastor intrat per ianuam: et quis est pastor qui intrat per ianuam? Ego sum pastor bonus. Et quae est ergo ianua qua intras tu, pastor bone? Ego sum ianua. Quomodo ergo tu omnia? Quomodo per me omnia. Verbi gratia, cum Paulus intrat per ianuam, nonne Christus intrat per ianuam? Quare? Non quia Paulus Christus; sed quia in Paulo Christus, et per Christum Paulus. Ipse dixit: An experimentum eius vultis accipere, qui in me loquitur Christus? Cum sancti eius et fideles eius intrant per ianuam, nonne Christus intrat per ianuam? Quomodo probamus? Quia ipsos sanctos eius persequebatur Saulus, nondum Paulus, quando ei clamavit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? Ergo fundamentum et lapis angularis ipse est, ab imo surgens; si tamen ab imo. Etenim origo fundamenti huius summitatem tenet: et quemadmodum fundamentum corporeae fabricae in imo est; sic fundamentum spiritualis fabricae in summo est. Si ad terram aedificaremur, in imo nobis ponendum erat fundamentum: quia coelestis fabrica est, ad coelos praecessit fundamentum nostrum. Ipse ergo angularis lapis, montesque Apostoli, Prophetae magni, portantes fabricam civitatis, faciunt vivum quoddam aedificium. Hoc aedificium modo clamat de cordibus vestris? hoc agit artificiosa manus Dei etiam per linguam nostram, ut ad illius aedificii fabricam conquadremini. Non enim frustra etiam de lignis quadratis aedificata est arca Noe, quae nihilominus figuram gestabat Ecclesiae. Quid est enim quadrari? Attendite similitudinem quadrati lapidis: similis debet esse christianus. In omni tentatione sua christianus non cadit; etsi impellitur, et quasi vertitur, non cadit: nam quadratum lapidem quacumque verteris, stat. Cadere visi sunt Martyres, cum percuterentur; sed quid dixit quaedam vox Cantici? Cum ceciderit iustus non conturbabitur; quoniam Dominus confirmat manum eius. Sic ergo conquadramini, ad omnes tentationes parati; quidquid impulerit, non vos evertat. Stantem te inveniat omnis casus. Erigeris ergo in hanc fabricam affectu pio, religione sincera, fide, spe, charitate; et ipsum aedificari ambulare est. In istis civitatibus alia est fabrica aedificiorum, alii sunt cives inhabitantes in fabrica: illa civitas civibus suis aedificatur, ipsi sunt lapides qui sunt cives; lapides enim vivi sunt. Et vos, inquit, tanquam lapides vivi aedificamini in domum spiritualem. Ad nos directa vox est. Ergo sequamur de ista civitate.
4 Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion. Iam ideo praelocutus sum, ne putetis alia esse fundamenta, alias portas. Quare sunt fundamenta Apostoli et Prophetae? Quia eorum auctoritas portat infirmitatem nostram. Quare sunt portae? Quia per ipsos intramus ad regnum Dei: praedicant enim nobis. Et cum per ipsos intramus, per Christum intramus: ipse est enim ianua. Et dicuntur duodecim portae Ierusalem, et una porta Christus, et duodecim portae Christus; quia in duodecim portis Christus: et ideo duodenarius numerus Apostolorum. Sacramentum magnum huius duodenarii numeri. Sedebitis, inquit, super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Si duodecim sellae ibi sunt; non est ubi sedeat tertius decimus Paulus apostolus, et non erit quomodo iudicet: et ipse se iudicaturum dixit, non homines tantum, sed et angelos. Quos angelos, nisi apostatas angelos? Nescitis, inquit, quia angelos iudicabimus? Responderet ergo turba: Quid te iactas iudicaturum? Ubi sedebis? Duodecim sedes dixit Dominus duodecim Apostolis; unus cecidit Iudas, in locum ipsius Matthias ordinatus est, impletus est duodenarius numerus sedium : primo locum inveni ubi sedeas, et sic te minare iudicaturum. Duodecim ergo sedes quid sibi velint, videamus. Sacramentum est cuiusdam universitatis; quia per totum orbem terrarum futura erat Ecclesia, unde vocatur hoc aedificium ad Christi compagem: et ideo quia undique venitur ad iudicandum, duodecim sedes sunt; sicut quia undique intratur in illam civitatem, duodecim portae sunt. Non solum ergo illi duodecim et apostolus Paulus, sed quotquot iudicaturi sunt, propter significationem universitatis, ad sedes duodecim pertinent; quemadmodum quotquot intrabunt, ad duodecim portas pertinent. Partes enim mundi quatuor sunt, Oriens, Occidens, Aquilo et Meridies. Istae quatuor partes assidue nominantur in Scripturis. Ab omnibus istis quatuor ventis, sicut dicit Dominus in Evangelio a quatuor ventis se collecturum electos suos; ab omnibus ergo istis quatuor ventis vocatur Ecclesia. Quomodo vocatur? Undique in Trinitate vocatur: non vocatur nisi Baptismo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quatuor ergo ter ducta, duodecim inveniuntur.
5 Pulsate ergo affectu ad has portas, et clamet in vobis Christus: Aperite mihi portas iustitiae. Praecessit enim in capite; sequitur se in corpore. Videte quid dixit Apostolus, quia in ipso Christus patiebatur: Ut adimpleam, inquit, quae desunt pressurarum Christi in carne mea. Ut adimpleam: Quid? Quae desunt. Cui desunt? Pressurarum Christi. Et ubi desunt? In carne mea. Numquid aliquid pressurarum deerat in illo homine, quod factum est Verbum Dei, nato de Maria virgine? Passus enim est quidquid pati deberet, ex sua voluntate non ex peccati necessitate; et videtur quia omnia: in cruce enim positus accepit acetum ultimum, et ait, Perfectum est; inclinato capite emisit spiritum. Quid est, Perfectum est? Iam de mensura passionum nihil mihi deest; omnia quae de me praedicta sunt, completa sunt: tanquam ideo exspectaret ut complerentur. Quis est qui sic proficiscatur, quomodo ille de corpore egressus est? Sed quis est qui hoc potuit? Qui primo dixerat: 'Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestaten. habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam'. Posuit quando voluit; sumpsit quando voluit: nemo abstulit, nemo extorsit. Ergo impletae erant omnes passiones, sed in capite: restabant adhuc Christi passiones in corpore. Vos autem estis corpus Christi et membra. In his ergo membris cum esset Apostolus, dixit: Ut adimpleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. Ergo illuc imus quo Christus praecessit, et adhuc Christus illuc pergit quo praecessit: praecessit enim Christus in capite, sequitur in corpore. Et adhuc Christus hic laborat; et Christus hic patiebatur a Saulo, quando audivit Saulus: Saule, Saule, quid me persequeris? Quomodo solet lingua dicere, calcato pede: Calcas me. Linguam nullus tetigit; compassione clamat, non attritione. Adhuc Christus hic eget, Christus hic peregrinatur, Christus hic aegrotat, Christus hic in carcere includitur. Iniuriam ei facimus, si non ipse dixit: 'Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me; hospes, et collegistis me; nudus, et vestistis me; aeger, et visitastis me. Et illi: Quando te vidimus haec patientem, et ministravimus tibi? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis'. Ergo aedificemur in Christum super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente; quia diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. Quasi vero et ipsa Sion non inter tabernacula Iacob. Et ubi erat Sion nisi in populo Iacob? Iacob enim nepos Abrahae, unde natus populus Iudaeorum, dicitur populus Israel, quia ipse Iacob appellatus est et Israel. Haec bene novit Sanctitas vestra. Sed quia erant quaedam tabernacula temporalia et imaginaria; loquitur autem iste de civitate quadam, quam spiritualiter intelligit, cuius umbra et figura erat illa terrena: ait, Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. Diligit illam spiritualem civitatem super omnia figurata, quibus intimabatur illa civitas semper manens, et semper coelestis in pace.
6 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Quasi intuebatur civitatem illam Ierusalem in terra. Nam videte quam civitatem dicit, de qua dicta sunt quaedam gloriosissima. Nam illa destructa est in terra; hostes passa cecidit in terram, iam non est quod erat: expressit imaginem, transivit umbra. Unde igitur, Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei? Audi unde: Memor ero Raab et Babylonis, scientibus me. In illa civitate, inquit iam ex persona Dei, memor ero Raab, et memor ero Babylonis. Raab non pertinet ad populum Iudaeorum; Babylon non pertinet ad populum Iudaeorum. Nam sequitur: Etenim alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt ibi. Merito gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: ubi non solus est ille populus Iudaeorum natus ex carne Abrahae; sed ibi omnes gentes, quarum quaedam nominatae sunt, ut omnes intelligantur. Memor ero, inquit, Raab: quae ista est meretrix, illa in Iericho meretrix quae suscepit nuntios et alia via eiecit; quae praesumpsit in promissione, quae timuit Deum, cui dictum est ut per fenestram mitteret coccum, id est, ut in fronte haberet signum sanguinis Christi. Salvata est ibi , et Ecclesiam Gentium significavit. Unde Dominus superbientibus Pharisaeis: Amen dico vobis, publicani et meretrices praecedunt vos in regnum coelorum. Praecedunt, quia vim faciunt: impellunt credendo, et ceditur fidei, nec obsistere potest quisquam; quia qui vim faciunt, diripiunt illud. Ibi enim positum est: Regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud. Hoc fecit ille latro, fortior in cruce quam in fauce. Memor ero Raab et Babylonis. Babylon civitas dicitur secundum saeculum. Quomodo una civitas sancta, Ierusalem; una civitas iniqua, Babylon: omnes iniqui ad Babyloniam pertinent; quomodo omnes sancti ad Ierusalem. Sed delabitur de Babylone in Ierusalem. Unde, nisi per eum qui iustificat impium? Piorum civitas Ierusalem; impiorum civitas Babylon. Sed venit ille qui iustificat impium; quia, Memor ero, inquit, non solum Raab, sed etiam Babylonis. Sed quorum memor erit Raab et Babylonis? Scientibus me. Ideo quodam loco dicit Scriptura: Effunde iram tuam in gentes quae te non cognoverunt;. Hic ait, Effunde iram tuam in gentes quae te non cognoverunt; et alibi, Praetende misericordiam tuam scientibus te. Et ut noveritis quia in Raab et Babylone Gentes significavit; quasi diceretur, Quid est quod dixisti, Memor ero Raab et Babylonis, scientibus me? quare hoc dixisti? Etenim alienigenae, inquit, id est, pertinentes ad Raab, pertinentes ad Babylonem, et Tyrus. Sed quousque Gentes? Usque ad fines terrae. Elegit enim populum qui in fine terrae est: Et populus, inquit, Aethiopum, hi fuerunt ibi. Si ergo ibi Raab, ibi ex Babylone, quia ibi alienigenae, ibi Tyrus, ibi populus Aethiopum; merito, gloriosissima de te dicta sunt, civitas Dei.
7 Iam attendite sacramentum magnum. Per eum illic Raab, per quem illic Babylon, iam non Babylon; caret enim Babylone, et incipit esse Ierusalem. Dividitur filia adversus matrem suam, et erit in membris reginae illius cui dicitur: Obliviscere populum tuum et domum patris tui; concupivit rex speciem tuam. Nam unde Babylon aspiraret ad Ierusalem? unde Raab ad illa fundamenta perveniret? unde alienigenae, unde Tyrus, unde populus Aethiopum? Audi unde: Materh Sion, dicet homo. Est quidam homo qui dicit, Mater Sion; et per hunc veniunt isti omnes. Sed iste homo quis est? Dicit, si audiamus, si capiamus: Mater Sion, dicet homo. Sequitur ibi, quasi quaereres, per quem venerit Raab, Babylon, alienigenae, Tyrus, Aethiopes. Ecce per quem venerunt, Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Quid apertius, fratres? Vere quia gloriosissima de te dicta sunt, civitas Dei. Ecce, Mater Sion, dicet homo. Quis homo? Qui homo factus est in ea. In ea factus est homo, et ipse eam fundavit. Quomodo in ea factus est, et ipse eam fundavit? Ut in ea fieret homo, iam fundata erat. Sic intellige, si potes. Etenim, Mater Sion, dicet; sed, homo, Mater Sion, dicet; homo autem factus est in ea: ipse autem fundavit eam, non homo, sed Altissimus. Sic fundavit civitatem in qua nasceretur, quomodo creavit matrem, de qua nasceretur. Quid est hoc, fratres? Quales promissiones, quantam spem tenemus! Ecce propter nos Altissimus qui fundavit civitatem, Mater, dicit ipsi civitati; et homo in ea factus est, et Altissimus eam fundavit.
8 Quasi diceretur, Unde ista scitis? Cantavimus haec omnes, et cantat homo in omnibus Christus: homo propter nos, Deus ante nos. Sed quid magnum ante nos? Ante terram et coelum, ante saecula. Hic ergo homo propter nos factus in ea, idem ipse Altissimus fundavit eam. Unde ista scimus? Dominus narrabit in Scriptura populorum. Hoc enim sequitur in Psalmo: Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Dominus narrabit in Scriptura populorum et principum. Quorum principum? Horum qui facti sunt in ea. Principes qui facti sunt in ea, in ea facti sunt principes: nam antequam in ea fierent principes, abiecta mundi elegit Deus, ut confunderet fortia. Numquid princeps piscator? numquid princeps publicanus? Principes plane; sed quia facti sunt in ea. Quales isti principes? Venerunt de Babylone principes, credentes de saeculo principes venerunt ad urbem Romam, quasi caput Babylonis; non ierunt ad templum Imperatoris, sed ad memoriam Piscatoris. Unde enim isti principes? Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia elegit Deus, et ea quae non sunt tanquam quae sunt, ut quae sunt evacuentur. Hoc facit qui erigit de terra inopem, et de stercore exaltat pauperem. Utquid erigit? Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Magna res, magnum gaudium, magna laetitia. Postea venerunt in hanc civitatem et oratores; sed non venirent nisi praecederent piscatores. Magna haec; sed ubi haec, nisi in illa civitate Dei, de qua gloriosissima dicta sunt.
9 Ideo collatis omnibus gaudiis atque conflatis, quomodo clausit? Tanquam iucundatorum omnium habitatio in te. Tanquam iucundatorum habitatio omnium iucundatorum in hac civitate. In peregrinatione ista conterimur: habitatio nostra, iucunditas sola erit. Peribit labor et gemitus; transeunt orationes, succedunt laudationes. Ibi ergo habitatio iucundatorum, non erit gemitus desiderantium, sed laetitia perfruentium. Aderit enim cui modo suspiramus; similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est : ibi totum negotium nostrum non erit, nisi laudare Deum, et frui Deo. Et quid aliud quaeremus, ubi solus sufficit, per quem facta sunt omnia? Habitabimur et habitabimus: subiicientur illi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Beati ergo qui habitant in domo tua. Unde beati? Habendo aurum, habendo argentum, numerosam familiam, multiplicem prolem? Unde beati? Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Hoc uno beati otioso negotio. Hoc ergo unum desideremus, fratres, cum venerimus ad hoc; nos paremus gaudere ad Deum, laudare Deum. Opera bona quae modo nos perducunt, non ibi erunt. Diximus et hesterno die, quantum potuimus; non ibi erunt opera misericordiae, ubi nulla erit miseria: egentem non invenies, nudum non invenies, nemo tibi occurret sitiens, nullus peregrinus erit, nullus aegrotus quem visites, nullus mortuus quem sepelias, nullus litigatorum inter quos pacem componas. Quid facturus es? An forte propter necessitates corporis nostri novellabimus, et arabimus, et negotiabimur, et peregrinabimur? Magna ibi quies: nam ibi omnia opera, quae necessitas flagitat, subtrahentur; mortua necessitate, peribunt opera necessitatis. Quid ergo erit? Quomodo potuit, dixit lingua humana: Tanquam iucundatorum omnium habitatio in te. Quid est, tanquam? quare, tanquam? Quia talis ibi erit iucunditas, qualem hic non novimus. Video hic multas iucunditates, et multi gaudent in saeculo, alii hinc, alii inde; et non est quod illi gaudio comparem, sed tanquam iucunditas erit. Nam si dicam, Iucunditas; incipit homini occurrere talis iucunditas, qualem solet habere in poculis, in prandiis, in avaritia, in honoribus saeculi. Extolluntur enim homines, et laetitia quadam insaniunt: sed non est gaudere impiis, dicit Dominus. Est quaedam iucunditas quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Tanquam iucundatorum omnium habitatio in te. Ad aliud gaudium nos paremus; quia hic tanquam simile invenimus, et non est hoc: ne quasi paremus nos talibus ibi perfrui, qualibus hic gaudemus; alioquin continentia nostra avaritia erit. Sunt enim homines qui invitantur ad coenam opimam, ubi multa et pretiosa ponenda sunt; non prandent: iam si quaeras ab eis quare non prandeant, Ieiunamus. Magnum opus, christianum opus ieiunium. Noli cito laudare: quaere causam; negotium ventris agitur, non religionis. Quare ieiunant? Ne ventrem praeoccupent vilia, et non possit admittere pretiosa. Ergo negotium gutturis gerit in ieiunio. Magna res utique ieiunium: contra ventrem et guttur pugnat; aliquando illis militat. Itaque, fratres mei, si putatis aliquid tale habituros nos in illa patria, ad quam nos exhortatur tuba coelestis, et propterea vos a praesentibus abstinetis, ut illic talia copiosius recipiatis; sic estis quomodo illi qui ieiunant propter epulas maiores, et continent se maiore incontinentia. Nolite ergo sic: ad aliquid vos ineffabile praeparate; mundate cor ab omnibus affectionibus vestris terrenis et saecularibus. Visuri sumus quiddam, quo viso beati erimus, et hoc solum nobis sufficiet. Et quid? non manducabimus? Imo manducabimus; et ipse erit cibus noster, qui et reficiat, et non deficiat. Tanquam iucundatorum omnium habitatio in te. Iam dictum est unde iucundabimur: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Laudemus et modo Dominum, quantum possumus, mixtis gemitibus; quia laudando eum desideramus eum, et nondum tenemus: cum tenuerimus, subtrahetur omnis gemitus, et remanebit sola et pura et aeterna laudatio. Conversi ad Dominum.



Augustinus, Enarrationes in Psalmos, IN PSALMUM LXXXV. SERMO <<<     >>> IN PSALMUM LXXXVII.
monumenta.ch > Augustinus > 86